- FRAXINETUM
- I.FRAXINETUMopp. Liguriae, ad Padum fluv. vulgo Frassimel.II.FRAXINETUMopp. in Italiae Provinciaequeve confinio, mari ex uno latere, ex altero densissimâ filvâ munitum, Luitpr. l. 1. Haec fuit statio, hoc receptaculum Saracenorum, oram Galliae Italiaequeve depopulantium, ab Arnulphi regno, usque ad Ottonem Mag. unde a Graecis deiecti sunt A. C. 931. Frodoardus in Chron. castro a Robaldo Comite Provinciae, ope Arduini, et Aimonis transfugae, expugnato. Hodie Fraseneto, unde Valli nomen. Hadr. Vales. Not. Gall. Morerius la gar de du Frainet dici ait, quasi Garda Fraxinett: propequeve ait fuisse locum Favas vel Favars, 9. saeculo a Satacenis vastatum. quod ex inscriptionibus, monumentis, nummisqueve et vasis Saracenicis ibi repertis, probat: In dioec. Foroiuliensi, in sinu Grimaldi dicto. In eadem dioec. Bargemon vel Bariamon est, oppid. 5. leuc. a mari, in Vicaria Draguniensi, olim apanagii loco minoribus natu filiis Comitum Provinciae dari solitum. Pattia Gulielmi, Poeseos laude in aula Berengarii Com. florentissimi: qui obiit A. C. 1285. Vide Buchaeum descr. Prov. et Auctores, laudatos Morerio Dict. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.